Latin
MINA GENERATIONI CONSECRATA
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 49
Unproofread scanNot analysed yet
In his pulchritudo, scientiae, artes, dispositiones Mechanicae, figurarum &magnitudinu splendore conspicuae, continetur. In his colores, sapores, odores &uniuersae qualitates delitescunt: horum uirtute perfusa corpora redduntur formosa, uiuentia, &multis illecebris obducuntur, sensibus insidiaturis. Ex his actionum omnium uigor &potestas deriuatur: coetera languida sunt, actionum impedimenta. Haec complexiones &proprietates rerum constituunt, multiplicationes moderantur, stab ilitatem custodiunt, &mille huiusmodi dotibus ornata sunt. Surda &cocca est omnis Philosophia, quae horum contemplatione neglecta, priuationes, informes materias, &mortuas qualitates sectatur. Etenim Elementorum cognitionem, sine his adipisci non possumus. Semina enim uel Astra, officia Elementorum explicauere. Haec inuisibilia sunt, pura, à coetu generationum &corruptionum separata: illa nobiscum negotiantur, commorantur, sensibus (sed Sapientum) saepe repraesentantur. Et quia corporum commixtione, seminum uires contaminari, in hac rerum lithurgia animaduertimus, puritatem illius Reipublicae in qua sublatis corporum uinculis, sola tanquam in patria habitant, quis non intelliget? uirtutem quoque &supremum Balsami uigorem, cuius beneficio incorrupta in aeuum custodiuntur, &Essentiae uitaeque incomprchensibilem copiam, qua dum fruuntur, nec esuriunt, nec sitiunt, nec alijs uim inserunt. Huiusmodi Elementorum proprietates, seminum natura demonstrauit. Corporum Rrincipia, Elementorum permixtorum conditiones, mixtiones, generationes, sine exacta seminum noticia, deprehendi nullo modo possunt.