# Idea medicinae philosophicae 55

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, MINA GENERATIONI CONSECRATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/55

delituisse, non ex mortuis fontibus temerario radiorum, atomorum, qualitatum congressu, prodijsse. Horum omnium natura manifestius declarabitur in Generationum & Transplantationum doctrina. Nunc proprictatum tam diuersarum nomina, & nominum notiones rebus inhaerentes explicabimus: quibus omnibus coniunctis, astrorum uel seminum naturam compendiosè ante oculos subijciemus. Inprimis occurrit seminis appellatio: quamuis angustam nimis significationem apud uulgares Philosophos obtinue rit hactenus. li enim solum id semen existimant, quod uisibili materia foecunditatem sui generis conseruare possit, ut in animalibus perfectis, plantis quamplurimis. A reliquis omnibus, mineralibus, metallis, astris coelestibus & aëreis, semen auferunt: quia diuersitatem in mechanico generationum processu non considerauerunt. Osficiorum immensa sunt discrimina. Neque eo modo propagari decuit mineralia uel metalla, quo animalia & plantae propagantur. Coelestes quoque fructus & aëreos, longè dissimiles esse oportuit. Quare officiorum similitudine immutata semina, diuersorum Elementorum, differentibus ornata corporib. magna generationum dinersitate fructus suos produxerunt. Et quemadmodum in animalib. et plantis nonnulla infoecunda sunt, quamuis in se contineant uitale Principium, Semen, & innatum Balsamum: ita quoque in procreationibus aquae & impressionibus coeli, quaedam sunt steriles & euanidae, quamuis à radicibus deriuentur, in quibus seminis ratio, & uitae principium delitescit (Impressiones hae, Elementorum officinas peperere, qualitatu adulterino imperio subiectas) quaedam uerò foecudae sunt, & Tincturam post se relinquunt, definito temporum interuallo durantem: hinc morborum, Insectorum, & plurimarum rerum exordia dependent.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
