# Idea medicinae philosophicae 59

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, IVNGENTIA; IN QVIBVS MOTVVM LEGES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/59

DE PRINCIPIIS CORPORVM, ET ELEMENTORVM PERMIXtorum Natura. CAPVT VII. Quicunque de Principijs altius contemplati sunt, quàm Generationum & Transplantationum leges requirunt, eorum decreta, Ehoc loco nec reijcimus, nec approbamus: aliter enim de Principijs disserunt: & ampla est uocabuli significatio. Singulis namque rerum ordinibus propria adiuncta sunt Principia. PARACELSVS cum dicit, Corpora omnia constare ex Sale, Sulphure & Mercurio, non repugnat Aristoteli, qui rerum Principia statuit, Materiam, Formam & Priuationem: nec Platoni dicenti Deu, Exemplar & Materiam esse Principia omnium. Singuli quippe diuersas Creaturarum oeconomias scrutantur. Nobis, Generationum & Transplantationum causas & processus declarare propositum est.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
