# Idea medicinae philosophicae 6

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/6

lubent enim concocta medicari non cruda, neque in principijs: interdum pharmacandum, scilicet in valde acutis, etiam eodem ipso die, si materia ad excretionem prouocarit: tardare enim in talibus perniciosum. Concoctiones crisis & salutis esse indices, cruditates uerò ubique suspectas. Quae purgare oportet, quò maximè uergunt, eò ducenda, locis & uijs utiliter eò ferentibus. Haec & similia, opinionem tot seculorum memoria conseruatam, custodiunt ac tuentur, repudiatis haeresibus tam recentibus quàm antiquis. Aristotelica quoque Principia & Philosophia, Galenicis domestica sunt ac consanguinea, ab uno eodemque fonte deducta: Iliadi Anatomiam Geometricis partitionibus adaptare conantur. Vehementer quidem urgent & persuadent huiusmodi rationum momenta: sed rursus in magnis morbis & difficillimis, desperata esse omnia remedia, tam Arabum quàm Graecorum, adeoque morborum ludibria: uanas esse Indicationes, & Analogismos, uetularum & empiricorum absurdis remedijs frequenter cedere. Spurios quoque & adulterinos Theophrasteos, qui fucatis nominibus Theophrasti remedia se usurpare iactant, in multis magnis morbis Galenicos superasse constat: quamuis incertam & periculosam eorum medendi rationem non approbem. Ex hac Sectarum diuersitate, opinionum rationumque confusione, ac remediorum medendique uia lubrica & incomprehensa, si quis eluctari potuit, plenum humanitatis fuerit, alijs opem tulisse, quibus in tam procelloso mari, naufragij periculum imminet.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
