# Idea medicinae philosophicae 60

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, IVNGENTIA; IN QVIBVS MOTVVM LEGES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/60

Itaque Elementorum & seminum proprietates demonstrauimus: deprehendimusque etiamnum aliquid desiderari, antea quàm ex iuis abvssis, in hac mundana scena, Generationum & riaatationum lithurgias absolucre possent. Naturam igitur talem adiungere oportuit, quae diuisspii proprietate, temporum, locorum omniumque dimensionum necessarias explicationes admitteret: & quae uitalibus seminum potentijs terminum constitueret, adęoque uniuersae Naturae fores clauderet. Haec est, corporum natura. Quamuis autem sensuum inconsideratis arbitrijs, explicationem habere uideantur obscuritate expeditam: nihilominus, ubi originem, differentias & conditiones inquirimus, plurima occurrunt, quae multorum Philosophorum ingenia fatigarunt. Audax & impro uida mortalitas, inuisibilium cognitionem, sensuum ministerio sibi pollicetur, cùm uisibilia & corporea eorum legibus comprehendi non possint. Exteriia quaedam corporum uestigia comprehensa sunt: ut proportiones; grauitates, colores, calores, frigora, odores, sapores, magnitudines, figurae, numeri: quae tamen corporibus aduentitia sunt. Horum facultate; Methodorum adumbratione fertili, impia temeritate, inuisibilia; etiam coelestia, interpretari conamur: neque Gigantum infelix audacia absterret. Quòd si originem tam corporum, quàm qualitatum corporibus inhaerentium primò inuestigaremus, rerum difficultate & maiestate admoniti, nequaquam tam breuibus mensuris tantam amplitudinem metiri nos posse confideremus.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
