# Idea medicinae philosophicae 61

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, IVNGENTIA; IN QVIBVS MOTVVM LEGES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/61

Etenim, qualitatum, magnitudinum, figurarum, numerorum exordia, in seminibus contineri diximus: qua ratione in generationibus producantur, demonstrari potest: quamuis arduu sit insuetas tentare uias. Corporum uerò principia et progressus si quis inquirit, protinus defarigabitur, à locorum desertis solicitu dinibus confestim abhorrente animo. Veretur enim, ne specierum consuetis diuersorijs relictis, uacuitatum & infinitatis abysso submergatur. Species uerò uniuersę, Rationes sunt & seminum soboles. Ita ad alteram naturam uiae omnes interceptae uidentur. Hinc famosae illae dubitationes de Materia prima: cuius conditiones multis nominibus à Platone describuntur: appellat enim Speculum, receptaculum, nutricem, matrem, locum: & tamen fatetur notionem eius esse [GR]ἀπτον μετὰ ἀναισθησίας καὶ νεθωλο γισμόληπτον[/GR]. Aristot. Priuationem adiunxit tanquam stimulum Naturae, insatiabili appetitu, generationum perpetuas uicissitudines promoturum. De his alibi tempestiuius agetur: nunc instituti memores, corporum origines, differentias & proprietates, quatenus Generationum ac Transplantationum doctrina requirit, aperiemus. Dicemus igitur essentiam, existentiam, uitam & actum Entium uniuersorum Elementa esse.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
