Latin
IVNGENTIA; IN QVIBVS MOTVVM LEGES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 64
Unproofread scanNot analysed yet
Quae Elementorum proprietatibus magis insigniuntur, ea sunt in quibus nulla dynamis interna latet, saltem steriles caliditates, frigiditates, humiditates, siccitates, leuitates, grauitates, in quibus nulla est impressio foecuda: etiam sine sapore planè insipida deprehenduntur. Huiusmodi corpora à multis Philosophis hactenus Elementa appellata sunt: &tamen fructus sunt seminum aliorumque Elementorum, perenni fluxu &irrigatione generationibus inseruientes. Talis est natura terrae, aquae, aëris &ignis nostri: talis est natura plurimarum impressionum coelestium, ut niuis, pluuiarum, uentorum quorundam, caloris, frigoris, siccitatis, humiditatis &similium impressionum aerearum. Fontes &flumina ferè omnia hoc ordine continentur, nisi quibus admixta est noua aliorum corporum tinctura: Terra quoque omnis, quae nec Mineralium, nec herbarum seminibus grauida est. Multa sunt huiusmodi corpora. Multis enim alimentum &domicilium debent: alioquin uniuersa seminum genitura transplantationibus confunderetur. PARACELSVS interdum dicit huiusmodi corpora destituta esse Arcanis: alibi, non habere in se Cherionium Naturae, steriles saltem qualitates Relollaceas innatas, in quibus nulla est confluentia, nulla conspiratio cum astris morborum: proinde nec ullam medicinam ex his confici posse.