Latin
IVNGENTIA; IN QVIBVS MOTVVM LEGES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 67
Unproofread scanNot analysed yet
Tria sunt illa, ominibus specierum, in quibus facultates uniuscuiusque Principij manifestissime uigent, omata liquores Mercurij, oleosa Sulphuris, crassiora uerò concretaque Salis. Rerum contemplationi penitus incumbebant Philosophi, nominum illecebris neglectis Haez igitur tria, Sal, Sulphur, Mercurius, corpora uniuersa conficiunt. Caue autem ne arbatreris, cos, Sal commune, Sulphur &Mercurium uulgi intelligere Ex ijs enim nullum conpus constituitur, cum sint Indiuidum in suo genere absoluta. Vnum quadque hortm rria passter, in se. [unreadable]Principia pntines[/unreadable]. Habet enim Sol commune in se Sulphus uel oleum Mercurium uelliquorem, &adhuc substantiam quandam solidam uel fixam, salis naturae propinquissimam: similiter sulphur uulgare, liquorem continet, oleum &sal: eodem quoque modo Mercurius aquam habet, oleum &sal. Sed quia differentias trium substantiarum, ex quibus uniuersa corpora componebantm, proprietates, conditiones, in nullis totius Naturae speciebus magis explicatas animaduerterunt, placuit, ex ijsdem appellationes mutuari: idque Philosophica authoritate Si enim alijs conceditur figurarum et colorum externa similitudine nomina rebus imponere, qua inscitia eos accusabimus, qui actionum &proprietatum ab essentia immediate fluentium; consonantiam imitati, eiusdem familiae rebus easdem appellationes accommodauere.