# Idea medicinae philosophicae 7

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/7

Nec eorum iudicijs standum, qui uni Sectae addicti, aliorum inuenta in uniuersum reijciunt. Frugibus inuentis glandes deuorare uelle turpe est: turpius, iudicij libertatem seruitute amisisse. Nos, spreta mancipiorum turba, liberis & incontaminatis ingenijs, Medicinae Philosophicae Ideam proponemus, & Principia dabimus, ex quibus de Sectarum omnium ueritate & uigore, iustam censuram facere quis possit, meliora ac puriora eligere, spretis opinionum errorumque labyrinthis, utcunque nominum A [GR]κριβολογία[/GR], methodica artis adumbratione, fraude fidem facere conentur. Initiò ipsius Medicinae naturam, conditiones & proprietates declarabimus, longè alia ratione, quàm hactenus in scholis usitatum fuit. Neque enim longa & taediosa disputatione Lectorem fatigabimus, famosis illis quaestionibus: Sitne Medicina, scientia vel ars: partimne theorica, partim practica: neque salubrium, insalub. & neutrorum, ut nunc, tunc, olim, accuratas quidem, sed vacuas distinctiones adducemus. Longe aliam uiam ingrediemur: nominibus relictis, quid sit Medicina, & quae fundamenta habeat in Natura, scrutari consilium est. Hisce declaratis, officium Medici, & quae in Medico requirantur, adiungemus.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
