Latin
IVNGENTIA; IN QVIBVS MOTVVM LEGES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 70
Unproofread scanNot analysed yet
Alexiteriorum uerò uim, Alexipharmacorum, Specisicorum &purgantium, ex praedictis qualitatibus &complexionibus, nulla industria deriuare poterant. Itaque occultae proprietatis &totius substantiae haec opera esse confessi sunt. Totam autem substantiam dixerunt inexplicabilem proportionem commixtionis quatuor Elementorum: ut nihil relinqueretur à contagione qualitatum immaculatum. Posteri, nouorum morborum, remediorumque copia compulsi, occultas illas proprietates, uehementer amplificarunt. Et iam dubitationi satisfactum arbitrabantur, si ab occulta proprietate, hos uel illos effectus prodijsse, rusticè dixissent. Tandem usqueadeò placuerunt haec inscitiae uela, ut titulos librorum suorum, errorum &imperitiae futuros testes, ijsdem nominibus inscripserint Sic inusitata metamorphosi, ex manifestis Philosophis, occulti facti sunt, ex Dogmaticis Empirici. Quid Philòsophiae titulos iniustè usurpamus, si praeclara illa Naturae opera, in quibus uniuersa potestas uiget, tanquam miracula cum plebeijs admiramur: Quocirca rudem hanc, &imperfectam causarum cognitionem aspernati profundiores Philosophi, altiori Analvsi, naturalium rerum Principia inquisiuerunt: nec sensuum solummodo testimonijs contenti, artificiosam corporum resolutionem adiunxere: cuius beneficio, substantiarum facta separatione, ex quibus componebantur singula corpora, in conspectum uenerunt proprietates, quae antea compositionis uirtute occultabantur. Tum demum patuit quibus Principijs tot talesque effectus editi essent. Ita ex specierum ampla prouincia distincta secretaque Indiuidua clarè actionum fontes proximos demonstrarunt. Diu multumque de Opio dubitatu est, qua ratione in tanta amaritudine, stupefaciendi uirtus excelleret.