Latin
IVNGENTIA; IN QVIBVS MOTVVM LEGES
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 72
Unproofread scanNot analysed yet
Quia in illis tribus Indiuiduis, omnes omnium corporum differentiae, proprietates, conditiones, manifestissimè conspiciuntur. In uino dubitatum est, qua ratione, cum calidum sit, cum collapsas uires, tam subitò recreet, hilaritatem inducat, diuturnorum &grauium morborum causa esse possit, ut Podagrae, Hydropis, Contracturae, Colicae, Calculi. Separatione conspeximus exiguum esse spiritum, liquorem, Mercurium qui humani corporis spiritibus consentaneus sit: copiosam deinde substantiam illaudatae aquae, nec sapore nec odore commendabili: sal quoque tartareum, faeculentum, cuius proprietates, in plurimis Naturae Indiuiduis saepe edocti, mirari desiuimus, qua ratione, temporis progressu uitiata lithurgia facultatum humani corporis, tam immanes Podagrae dolores, Colicę, Calculi, ciere posset: qua proprietate labefactatis uisceribus, uniuersum corpus, aquoso &salso liquore impleret, &in quibusdam consumto uitali humore, tabida membra in miserabilem contractionem adduceret. Huiusmodi plurima, Anatomia salium nobis declarauit. Purgantium quoque facultates ex eadem familia manifestas fecimus. Quid igitur agendum, quae uia ingredienda, ut has corporum proprietates, tam ualidas, tam potentes deprehendere possimus? Certè, qui Elementa illa communia complexiones &qualitates, fundamenta Naturae posuerunt, uiam ostendunt facilem, compendiosè ducentem ad fastigia, sine multo sudore. Qui uerò ad finem itineris peruenerunt, Methodorum analogismis onusti, ubi ad actiones procedunt, studiorum suorum documenta daturi, mirantur tam languidas subtilitatum progressiones, tam tarda Naturae obsequia, miraculis, dubitationibus &infinitis erroribus implicantur: [GR]φάσκοντες ειναι σώφοι ἱμωράνθησαν[/GR]. Ita diuites dimittuntur inanes.