# Idea medicinae philosophicae 75

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, IVNGENTIA; IN QVIBVS MOTVVM LEGES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/75

Rursus Sulphuris proprietates, conditiones, differentias plurimas, in pinguedinibus, medullis, adipe, seuo, & oleosis animalium partibus deprehendimus. Liquores non ita palàm à Natura propositi sunt. Salis Alkali originem ex Vegetabilibus deriuatam didicimus: & plurima herbarum salia, leui artis ministerio, proprietatibus diuersa confecimus. Resinae, olea, gummata, & pinguia omnia quae ex Vegetabilibus producuntur, quot, quantas differentias Sulphuris nobis ostenderunt? Sunt & herbae quae sine omni separatione, salis naturam & conditiones uehementer aemulantur, ut chelidonia, aron, flammula, persicaria, urtica, &c.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
