# Idea medicinae philosophicae 8

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/8

Tandem Medicinae Ideam proponemus: coniungentes ea omnia, quae ad cognoscendam humani corporis lithurgiam, usus partium, sanitatis & morborum originem, & ex altera parte, quae ad Balsami naturalis, totius Creaturae nuclei, ac morborum omnium Medicinae unicae & uerae, naturam cognoscendam, humanisque necessitatibus legitimè accommodandam, facere uidebuntur. Postremò, singula membra particulaum resecabimus: demonstrationes & mechanicam singulorum lithurgiam, qua possumus breuitate adijciendo, finem hisce rudimentis & rerum primis adumbrationibus imponemus. Quòd si laborem nostrum candidis & aequis iudicijs placuisse animaduerterimus, breui foecundiora adiungemus: comitesque dabimus huic nostro foetui, solida & inconcussa radice stabilitos. Quid

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
