# Idea medicinae philosophicae 80

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, DE GENERATIONE RERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/80

Fateor semen non esse hoc quod posten futurum est, fluxu ad maturitatem uel exaltationem terminato: attamen haec duo differentiam Entis ad non Ens uix admittent, si Philosophorum decreta sequi uelimus, non uulgi uanas persuasiones. Quae noua indies fieri uidentur, in semine antea delitescunt, meliorique uita fruuntur. Rursus quae hîc corrumpi dicuntur, non festinant ad non Ens: sed destinatis muneribus absolutis, ad fontes suos recurrunt. Omnia dona Naturae, omnis uita, Scientia, immortalis est. Spinosiores uidebuntur huiusmodi contemplationes rudioribus, & in Philosophia Adepta non uersatis, nec ad explicationem Generationum operaepretium aliquo dafferre. Sed longè aliter se res habet. Duae sunt famosae dubitationes, quae naturalium rerum scientiam uehementer obscurant: unde profectae, quò pergant Formae, Species, quae nobiscum definitis temporum interuallis negotiaturae, Generationum, Transplantationum & Mixtionum ministerio mundanae Comoediae lithurgiam peragunt. Vtraque hîc sublata est. Dicimus enim in semine ea omnia uigere, quae hîc generationum & corruptionum uicissitudine fluere & refluere uidentur, adeoque Formam ipsam uniuscuiusque rei, esse [GR]ἀὐτοφυην[/GR], non extrinsecus accedere, non à datore Formarum post Elementorum consentaneam mixtionem infundi, non à stellarum momentaneo, positu in inferiorem naturam deriuari non ex Atomorum fortuito congressu integrari sed in ipsis seminibus delitescere: idque uarijs modis. Haec dogmata sunt Paracelsica, à Christiana Religione non abhorrentia, Platonicorum decretis uicina. Quòd si Hippocratis authoritate confirmata sint, quis nouitatem accusare poterit? Is, in aureis illis libellis de Diaeta, facultates earum rerum descripturus, mensuras, utendi rationes, à quibus sanitates & morbi contingunt, generationum & transmutationum omnium exordia, progressus, diuina contemplatione illustrauit. Locus est in principio primilibri de Diaeta, cuius Capita hic an notare libuit, partim ut comparatione facta deprehendere possimus, quantum defecerit haec aetas à praeclara illa & antiqua Philosophia Hippocratica. Principiò dicit constitui hominem & alia animantia omnia ex duobus facultate quidem differentibus, usu uerò & officiorum familiaritate conspirantibus, Igne sc. & Aqua.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
