# Idea medicinae philosophicae 82

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, DE GENERATIONE RERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/82

Decet enim Philosophum in Generationum doctrina & omnium earum transmutationum, quae in materia perficiuntur, ac corporeis adminiculis egent, primum radicem, materiam, fundamentum (quomodocunque appellare libuerit) adducere: in cuius sinu, thesauris, omnia illa continentur, quaecunque ad Generationem uel transmutationem absoluendam necessaria sunt. Multa uerò necessaria esse ad Generationis lithuroiam diximus: Elementa uel Matrices, Semina Rationibus foecunda, corporum Principia. Singula haec incomprehensibili Donorum uarietate instructa sunt. Nihiloninus in minima Materiae portione sensuum testimonio planè similari, omnia illa quantumuis diuersa comprehensa, Naturae diuinitatem uenerari iubent. Neque temerè uel confusè comprehenduntur: sed uitali & ualida planè potestate infallibili Scientia instructa. Documento sunt tam ordinatae Donorum explicationes. Hanc Materiam tot officiorum Donis grauidam, nominare difficillimum est, & rursus facillimum. Difficultatem inueniet, qui uno nomine, thesauros tam diuitis Naturae explicare conabitur: nec enim fieri potest. Facilitatem admirabitur, qui tot, tam diuersorum nominum appellationibus, unam Naturam obtemperare conspexerit. Si una dicatur, unitatem intelligit: si multa, multitudinem profert: si duo, si tria, si quatuor, &c. tot Syros, Parmenones, subitò emittit. Si Elementalis dicatur, Elementa in se continet: si seminalis, semina: si corporalis, corpora: si spiritualis, spiritus, &c.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
