Latin
DE GENERATIONE RERVM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 85
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis enim multitudo ex unitate proficiscitur. Adeoque toto libello magis considerare uidetur Elementa hominis iam absoluti, ex quibus separantur morborum semina propè infinita, quae tamen ad quatuor illa ubique reducere conatur. At hoc loco nobis proposito ex lib. 1. de Diaeta, Generationis uniuersam doctrinam proponit: ideoque Elementis paucioribus contentus est. Dicit enim omnia constare ex Igne &Aqua, uel ex calido &humido, uel ex semine &sanquine materno uel ex genitura suis facultatibus instructa: idem enim dicitur in omnibus his loquendi formis. Quaenam igitur est facultas horum Elementorum? [GR]Τὸ οὺς[/GR] (inquit) [GR]δύνεταιπάντα διὰ παντὸς ἀινῆσας, τὸ δὲ ὕδωρ πάντα διὰ παντὸστιθρεψα. ταῦτὰ δὲ ξυναρεφότερα αὐτάρηεα ἐσὶ, α χοισὶ τρ ἄλλθιρι πᾶσι, καὶ ἀλλάλοιαιν. ἐκάτερον δὲ χώρις οὕτε ρὐτῷ ἑωντῷ, οὔτε ἄλλῳ[/GR] ῥαιν. Hoc est: Ignis omnia uniuersim mouere potest, Aqua omnia per tota nutrirę. Haec uerò duo sufficientia sunt, tum alijs omnibus, tum sibijpsis: seorsim uerò utrunque neque sibiipsi, nęc alijs, &c. Quomodo haecduo sufficientia dicis ô Hippocrates antea apud te legimus ex quatuor Elementis omnia componi. Audi quid respondeat. [GR]Τρῤτων δὲ προρηίεναι ἰρατερύταδι. τῷ κὲν εε πυρὶ, τὸ θιρμὸμ ἡ τὸ ξυρὸν. τῷ δὲ ὕδατι τὸ ἀυχρὸν κὶ ὑγρον[/GR]. Hoc est. Coeterum utrique horum haec adsunt. Igni quidem calidi, tas &siccitas, Aquae uerò frigiditas &humiditas, &c. Haec omnia mutuis officiorum ministerijs uicissim foueri asserit: certisque ponderibus &mensuris, seminalibus Rationibus proportionum terminos definientibus, in generatione confluere. Alio quin nisi ad imperium seminum, quantitates, mensuras &proportiones suas adducerent, omnes generationes tollerentur. Sed qua potestate, tot, tam diuersae seminum progressiones in Natura conspiciuntur?