# Idea medicinae philosophicae 86

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, DE GENERATIONE RERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/86

Separationis uirtute ea fieri docet. [GR]Οὕτω δὲ τώτων ἰχόντων, πουλλὰς ἐ παντοδαπὰς ἐδέας ἀποκρίνονται ἀπʼ ἀλλάλον. κὶ σπιραάτων αν ζώων, ὐδὲρ ὅμοων ἀλλάλοισιν, οὔτε τὴν ὄψιν οὔτε τὴν δύναμιν. ἀτε γὰρ εὔποτε κατὰ τὸ αὐτὸ ἐγαμένων. ἀλλ ἀεὶ ἀλλοιουμένων, ἔπεῖτα καὶ ἵπεῖτα ἀνόμοια ἐξ ἀνάγκης γίνεσθαι, καὶ τὰ ἀπὸ τοόταιν ἀ ποηρινομίνα.[/GR] Hoc est: His ita se habentibus, multae & omnigenae formae ac species tum seminum tum animalium à se inuicem secernuntur, quae nihil inter se simile habent, neque uisu, neque facultate. Etenim cum nunquam simul in eodem consistant, sed semper alterentur, necessarium est etiam, quae ab ipsis secernuntur ac producuntur dissimilia heri, &c. Separatione igitur semina in Matricibus quietè delitescentia, digestis temporibus suscitantur in mundanam Scenam prodeunt, admirabili Scientia Generationum Corruptionumque fluxus & refluxus moderantur. Huius Separationis uberiorem explicationem qui desiderat, legat libros Philosophiae THEOPHRASTI PARACELSI Atheniensibus dedicatos. Posteaquam haec fundamenta Generationum stabiliuit Hippocrates, tandem audacius progreditur, inquiens: [GR]Ἀπόλλυται μὲν σὐδὲν ἀπάντων χρημάτων, εὐδὲ γίνεται, ὅτε μὴ καὶ ωρόσθιν ἡν. ξυμμισγόμενα δὲ κὴ διακρινόμενα ἀλλοιοῦται.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
