Latin
DE GENERATIONE RERVM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 88
Unproofread scanNot analysed yet
[/GR] Homines arbitrantur, quae hîc abire, corrumpi, perire uidentur, ad tenebras, Orcum, caliginem, festinare: Sapientes uerò aliter sentiunt, relictis tenebris ad lucem &uitam pergere. Quae huc in Gencrationem prodeunt, augeri uidentur: quae hinc corruptione ab eunt diminui. Ita crescentibus numeris diminuuntur proportiones, &uicissim auctis proportionibus diminuuntur numeri. Animalia appellat tam illa quàm haec, quia in se potestatem habent constitucadi &conseruandi animalis. Alibi nutrimentum distinxit, in hoc quod nutrit, &quod ueluti nuttimentum est, tertiò, quod nutrimentum futurum est. Tales loquendi formulae Philosophis usitatae sunt. Aequum enim est, ex Causis, Effectuum appellationes deducere: &filij, ut honorum, ita nominum quoque haereditatem, iure consequuntur. Quinetiam cum dicat, nullum animal mori, manifestè ostendit, se Animalis appellatione, non hoc propriè intelligere, quod ex carnibus, ossibus, ligamentis, uenis, sanguine, neruis, compactum est: sed huius compositi Speciem, Priucipium, Causam, Radicem, Semen. Alioquin si una species periret, omnes pariter corruerent. Vacuum enim in Speciebus committeretur, quod longè majus in Natura flagitium est, quàm uacuum in corporibus sine quantitate. Idem planè in libro dehumana Natura confirmatur. [GR]εἰγὰρ ἐν τὶ ἰκλίποι πάντα ἂν ἀφανιΔες[/GR]. Quid igitur est Generatio &Corruptio?