# Idea medicinae philosophicae 89

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, DE GENERATIONE RERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/89

Sunt fluxus & refluxus seminum, quae dum fluunt augentur, minuuntur uerò dum refluunt. Nihiloninus horum fluxuum termini in Natura constituti sunt, quorum limites praetergredi non licet. Hanc uicissitudinem rerum multis exemplis illustrat. [GR]δάντα δὲ ἡ δεα ἡ ἀνθρωπίνα ἄνω ἐὶ κότω ἀμειβόμενα ἡμέρὴ κοὶ ἐυφρόνη ἐπὶ τὸ μήκεστον πὶ ἐλάχνη τεν. ὡς καὶ τῇ σιλήνη τὸ μάκισον καὶ τὸ ἐλάχιτὸν πυρὸς ἔφοδος καὶ ὕδατος ἄλιος ἐπὶ τὸ μαηρότατον κὐὶ βραχύτατον[/GR], &c. Hoc est: Omnia diuinae & humana uicissitudinem habent sursum ac deorsum. Dies & Nox ad summum & minimum. Sic Luna augmenta & decrementa rata custodit. Aquae similiter fluentes & refluentes. Sol ubi ad augem peruenerit descendendo ad opposita festinat sine legis praeuaricatione, &c. Haec ex prioribus facilè intelliountur: ab Orpheo in duobus Hymnis, Noctis & Naturae, confirmata uidimus. Vtramque enim circularem appellat [GR]ἰγκοκλία κὶ ἀοκλύτερὴς[/GR]. Solem & Lunam augmenta & decrementa uicissitudinesque similes admittere dicit Hippocrates: tamen Indiuidua haec, corpora perfecta, perpetua, incorruptibilia obtinere, antea confessi sumus. Sint sanè perfecta: nihiloninus impressiones admittunt, fluxus effluxus uitales distribuunt, fructus producut momentaneos, dissipabiles, corruptioni subiectos. Ita Luna nasci, generari, crescere, decrescere, occidere, rectè dicitur singulis mensibus.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
