# Idea medicinae philosophicae 91

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, DE GENERATIONE RERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/91

Etenim quae hîc in prouincia Iouis lucent, ea imitantur faciunt, absoluunt, quae antea in Noctis quieta officina ab Exemplaribus definita, constituta & decreta sunt: uicissim que quae ibi uigent, horum foecunditatem, potestatem, agendi modos, uitali continuitate in aeuum promouent. Nec laboriosam sortem obtinuerunt: sine sollicitudine, defatigatione, ratiocinatione, dubitatione, pensum absoluunt, Scientia ingenita, uitali, ipsa denique Essentia. Tales Scientiae quia cognitionis consensum & conscientiam non habent, dicuntur non scire ea quae faciunt, & tamen uidentur scire: operibus enim documenta ponunt diuinae Scientiae. Rursus quae uident non cognoscunt, quia specierum externa receptione Scientiam suam non possident. Tandem omnium harum actionum uicissitudinem & reciprocationum causas, diuinis uerbis adiungit, dicens; [GR]ρριτιένεων Ἀ ἐπείνων ὕδι, τῶν δέ τε κῶσε, οὐμμισγεμίνων πρὸν πρὸς ἄλλολα τὴν ππρωμένην μοίρην ἕκαστον ἐηπληροὶ ἀν ἐπὶ τὸ μεῖτον κ ἐπὶ τὸ μεον[/GR], &c. Hoc est: Omnibus inter se ultro citroque commeantibus & conspirantibus unumquodque destinatum fatum explere, limitibus suae Naturae custoditis: fierique à seminibus omnia per diuinam necessitatem asserit, & quę uolunt & quae non uolunt.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
