# Idea medicinae philosophicae 93

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, DE GENERATIONE RERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/93

Fructus enim impressionesque seminum uel Astrorum coelestium, aëreorum, terrestrium & aquae, in unam Rempub. conspirarunt, eiusdem Anatomiae ciues: quare societate & actionum grata uicissitudine scinuicem mutuò fouent. Pluuiae, coelestium syderum fructus, terrestribus seminibus benignum nutrimentum tempestiuè suppeditant. Ex Terrae uaporibus nutriri Mineralia à Philosophis proditum est. Aëreis Astris resolutis, zephyrorum genitali defluxu grauidam fieri terram Astrologi reales confirmant. Itaque fructus Astrorum potentiores, debiliores uidentur corrumpere, dum suis legibus & signaturis obedire compellunt, relictis proprijs radicibus. Dicuntur autem ea maiora Philosophico more, quae ualidioribus impressionibus, tincturis, uel qualitatibus excellunt: debiliora similiter quae mixtione & mutua radiorum conspiratione succumbunt, potentiorum arbitrijs, separationes, alterationes & transmutationes suarum partium concedentes. Quod ubi fit, augentur maiora, minoribus corruptis siue immutatis. Ita Troia croscit Albae rumis. Quę sequuntur in textu Hippocratis, quia magis ad Generationem, nutritionem & augmentationem humanam pertinere uidentur, sequenti Capitulo, in quo peculiariter de Generatione, nutritione, & facultatibus hominis agemus, tempestiuius explicabuntur.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
