# Idea medicinae philosophicae 94

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, DE GENERATIONE RERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/94

Huiusmodi loca in scriptis Hippocratis passim occurrentia, si diligenti Mentis iudicio conferantur, & artificiosa Analysi actionibus Naturae, Medicinaeque adaptentur: obscuritate sublata, palàm facient fundamenta Medicinae Hippocraticae à Galeno uct non intellecta, uel impiè immutata fuisse inhumana inuidia: Immensa gloriae cupiditas, qua ubique turget, primum arbitrari iubet. Atque haec est uera & genuina sententia Hippocratis, priscae Philosophiae consentanea, & tanto Philosopho digna. Scio nonnullos qui Galenicum Hippò cratem in superbo solio locare conantur huiusmodi interpretationem strenuè, quoad poterunt, repudiaturos: quod si rerum euidentia conuincantur; refugium inuenturos commune & populare: libros illos non esse genuinos Hippocratis, sed supposititios, Polybij, Thessali, uel alterius cuiusdam docti. Sed quia neque Galeni censura inter adulterinos relati sint, & dictionem hab eant Hippocrati usitatam, do omataque contincant ab eodem Authore, alijs libris ijsdem rationibus confirmata: si libros De natura humana, De antiqua Mediena, De natura pueri, De locis in homine, De carnibus, De alimentis, De insomnijs, De morbo sacro, Deaere, aquis & locis, Hippocratis esse confitemur, los quoque aequali iure inter legitimos utique recipremus.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
