Latin
DE GENERATIONE RERVM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 96
Unproofread scanNot analysed yet
Aliae longioribus interuallis circuitus absoluunt: habent enim, ut magnitudinis, ita durationis quoque innatam legem. Quatuor itaque illustres Generationum differentias inuenimus ratione Elementorum &seminum: Terrestres, Aqueas, Aëreas, Coelestes. Nec difficile nobis erit, Elementorum, seminum &Principiorum explicata natura, Gencrationum processus demonstrare. Inprimis seminum uel Radicum notionem huic nostro proposito congruentem, ex ampla illa Definitione prius proposita, compendiosè adducemus: cuius ministerio Generationum mechanicos processus facilius expediemus. Semen itaque est uitale Principium, in se continens Spiritus mechanicos &Tincturas uniuersae Anatomiae propriae speciei, quibus suum sibi fabricant corpus, colores, sapores, qualitates, magnitudines, figuras, &reliquas signaturas consentaneas officijs &praedestinationibus praedictorum spirituum &rei producendae. Quae omnia quia mundanam prouinciam administrare debent, corpus sibi constituunt Generationi &conseruationi Indiuiduorum aptum, quo contineri &conseruari possunt, quod Prima materia, Radix, &fundamentum illius rei dicitur. Mirabuntur plurimi, nos more insolito, Dialecticorum neglectis praeceptis Definitiones constituere. Iubent enim Materiam loco Generis in Definitionibus collocare: nos inuerso ordine, Differentiam, Formam, νὸ τὶ ἐνενα, adeoque Essentiam loco Generis posuisse. Etenim iuxta eorum Methodos dixissemus, Semen esse corpus spumosum, in quo continetur Spiritus proportione respondens Elemento stellarum.