# Idea medicinae philosophicae 96

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, DE GENERATIONE RERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/96

Aliae longioribus interuallis circuitus absoluunt: habent enim, ut magnitudinis, ita durationis quoque innatam legem. Quatuor itaque illustres Generationum differentias inuenimus ratione Elementorum & seminum: Terrestres, Aqueas, Aëreas, Coelestes. Nec difficile nobis erit, Elementorum, seminum & Principiorum explicata natura, Gencrationum processus demonstrare. Inprimis seminum uel Radicum notionem huic nostro proposito congruentem, ex ampla illa Definitione prius proposita, compendiosè adducemus: cuius ministerio Generationum mechanicos processus facilius expediemus. Semen itaque est uitale Principium, in se continens Spiritus mechanicos & Tincturas uniuersae Anatomiae propriae speciei, quibus suum sibi fabricant corpus, colores, sapores, qualitates, magnitudines, figuras, & reliquas signaturas consentaneas officijs & praedestinationibus praedictorum spirituum & rei producendae. Quae omnia quia mundanam prouinciam administrare debent, corpus sibi constituunt Generationi & conseruationi Indiuiduorum aptum, quo contineri & conseruari possunt, quod Prima materia, Radix, & fundamentum illius rei dicitur. Mirabuntur plurimi, nos more insolito, Dialecticorum neglectis praeceptis Definitiones constituere. Iubent enim Materiam loco Generis in Definitionibus collocare: nos inuerso ordine, Differentiam, Formam, νὸ τὶ ἐνενα, adeoque Essentiam loco Generis posuisse. Etenim iuxta eorum Methodos dixissemus, Semen esse corpus spumosum, in quo continetur Spiritus proportione respondens Elemento stellarum.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
