Latin
vi
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae vi
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis autem immutabili triumpho, ut ipsis uidebatur, nouas nas Methodos &Hypotheses decorassent: nihilominus Experientia, unica Medicinae parens &nutrix, occulta quadam Scientia, tam aegrotorum, quam Medicorum, locum mereri uidebatur, utcunque Caliditatum &Complexionum acribologiae, diuitias in aeuum duraturas, vollicerentur. Hippocratem proinde, inscitiae suae praefecerunt. Ipsius Experientijs iniustè gloriebantur, &peregrinis uiolentisque interpretatio. nibus, diuina illa Oracula, obtemperare coegerunt, quae ipse senex Experientiae submiserat. Ita, quoties contra Empiricos instruenda eßet acies. Hippocratem, quem ipsi quoque admirabantur, etiam inuitum producebant, iniquitatis futurum testem, &,si fata uolunt, aliquando uindicem. Latè regnauit haec Monarchia, &ad nostrum usque Seculum imperium inuictum obtinuit. Confluxere omnes, Graeci, Arabes, Itali, Germani, Galli, &nomina tam potenti Monarchiae dederunt, seruitutis perpetua fide obligatae. Oriebantur noui morbi, &adhuc indies oriuntur, qui calidis &frigidis Hypothesibus non respondent, quorum curationes, remedijs Methodorum ministerio inuentis, frustra instituuntur, In his, subtilitates mirae quaesitae sunt, &Caliditatum ac Siccitatum uninersa Mysteria producta: quibus silentibus, &ad miraculum insperatae huius innouationis obstupescentibus, Occulta proprietates, clanculum irrepserunt. Gaudebant Potestates Hippocraticae, neglecta earum desideria, rursus Mortalibus placuisse.