# Epitome elementorum physico-mathematicorum 103

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/103

In hac superficierum contactu aget viribus suis in aliud corpus, quantum potest; sed nec mutat illud quoad figuram, nec partes intropremit, nec perforat, & alterum non reagit ulla vi insita; (exceptâ vi inertiae) quare in utroque corpore sic juncto manebit eadem quantitas virium, quae fuit ante percussionem in uno folo, sed erit distributa aequabiliter per utrumque corpus; & ita manet, quia corpora dura post percussionem à se non recedunt. §. 405. Velocitas horum corporum junctorum cognoscitur, si vires dividantur per massas ambas, & ex quotiente extrahatur radix quadrata, haec enim velocitatem indicat. §. 406. Ex qua doctrina igitur sequitur, Corpus maximum quiescens durum posse moveri velocitate minima viribus corporis exigui, nam vis nulla potest perire absque causa, sed permanet necessario. §. 407. Si corpus quiescens foret infinite magnum, velocitas a corpore minimo excitata esset infinite parva, & si talis casus realiter exstaret, velocitas inducta esset tam parva, ut à nostris sensibus non observari posset, sed suffocata videretur.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
