Latin
111
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 111
Unproofread scanNot analysed yet
In hac flexione chordae resistentia adest perpetua adversus corpus impactum, quae proin omni momento velocitatem corporis imminuit, ejusque vim insitam. §. 439. Quando igitur flexio chordae multum increvit, omnis velocitas &vis corporis impacti per resistentiam ejus sublata erit, nec chorda amplius flectetur nec corpus impactum ulterius promovebitur. §. 440. In quo casu datur punctum quietis in chorda &in impacto, quando vires impacti sunt penitus consumtae. §. 441. Tum vero superest in chordâ elasticâ flexâ vis elastica activa, nisi chorda rupta fuerit, aut paralytica facta. §. 442. Hujus elasticitas, restitutura figuram suam inflexam in pristinam rectam primo momento velocitatem generat infinite parvam, sed quae perpetuo increscit, donec in pristinam rectitudinem pervenerit. §. 443. In qua tum acquisivit tantam velocitatem, ut excurrat in situm oppositum &flectatur quemadmodum in situ primo à corpore impacto flexa fuerat. §. 444. Quare elasticitas tantum virium producit, quantum ex corpore impacto deleverat. §. 445. Hinc corpus impactum haerens ad flexionem primo consideratam §. 440 in quiete, pellitur retro ab elasticitate Chordae, &eadem velocitate ac vi imbuetur. §. 446. Adeoque generat elasticitas tantum virium retro, quantum antea in corpore impacto fuerat.