# Epitome elementorum physico-mathematicorum 112

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/112

§. 447. Quae copia virium retro proinde est major in majori, minor in minori mutatione chordae. §. 448. In hac actione & reactione chordae, semper extremitates ejus retrahebantur vi aequali, ac chorda agebat, aut agebatur. §. 449. Unde si hae detentae fuissent corporibus pendulis liberis, retractio illa fuisset aequalis viribus inertiae horum corporum. §. 450. Hinc corpus aliquod pendulum libere, & elasticum, actum ab alio corpore, resistit illi viribus suae inertiae elasticitatis. §. 451. Ex his praemissis solvi nunc facile poterunt congressus duorum corporum elasticorum inter se mutuo, tum celeritas, vis, & mutatio eorum post percussionem. Nam corpus elasticum nihil est aliud, quam congeries plurium chordarum, quarum unam consideravimus; in omnibus vero id obtinet simul, quod in una d by pogl una demonstratum fuit. §. 452. Quando igitur duo corpora elastica in se moventur consideranda prius sunt ac si fuissent mollia, quoad velocitatem, & viam post percussum; dein attendendum est ad mutationem velocitatis unicuique inductam; quod si velocitas ictu augeatur, hoc augmentum duplicandum erit in eo corpore, quia Elasticitas in restituenda figura tantum generat velocitatis, quantum mutatione figurae amiserat: & tum habebitur velocitatis corporis elastici post percussionem.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
