Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 115
Unproofread scanNot analysed yet
Manentibus causis agentibus in corpus iisdem, erit via absoluta à corpore tempore eodem eo major, quo causae plus conspiraverint, sive minorem angulum inter suas directiones versus eandem plagam comprehenderint: &erit via absoluta à corpore eo minor, quo causae directionibus magis oppositis in corpus egerint: si enim contineant angulum infinite parvum erit velocitas aequalis excessui unius causae supra aliam, cum directiones tum sunt directè sibi oppositae. §. 464. Cognoscitur magnitudo viae absolutae à corpore per duas causas acto. cognita velocitate corporis per quamlibet causam seorsim, &angulo quem directiones causarum comprehendunt, nam est haec diagonalis, veluti sinus anguli complementi ad duos rectos. §. 465. Simili modo cognoscitur via &velocitas corporis per plures causas determinatas simul acti; postquam enim via &velocitas corporis per duas causas fuit determinata, haec cum determinatione novae causae comparata novam diagonalem dat, quae iterum cum alia data determinatione causae comparata novam iterum diagonalem dabit, &sic procedendo ad ultimam, perveniemus ad viam à corpore descriptam per omnes causas simul.