Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 117
Unproofread scanNot analysed yet
Quae consideratio vocatur Compositio &Resolutio motus, cujus usus insignis ad effectus corporum oblique actorum in alia intelligendos: tum ad actionem venti in vela navis cursum obliquantis: vel aquae in gubernaculum navis inclinatum incurrentis; tum ad actionem diversarum potentiarum in se agentium tractione, pulsione, pressione determinandam, uti ex hisce sequentibus patebit. §. 470. Si potentiae tres, trahentes vel prementes concurrant suis directionibus in unum punctum, &sese mutuo teneant in aequilibrio, erunt harum magnitudines inter se, uti tres lineae rectae, parallelae directionibus potentiarum &concursu suo formantes triangulum; vel ut tres rectae perpendiculares in tres directiones &concursu suo formantes quoque triangulum. §. 471. Quare erunt tres illae potentiae uti sinus angulorum inter directiones comprehensorum, quod egregie demonstratum fuit à Varignono. §. 472. Si ab extremitatibus trium directionum §. 470 ductae fuerint tres rectae in alias extremitates, formabitur triangulum, a. Varignon projet d’une nouvelle Mechanique.