# Epitome elementorum physico-mathematicorum 13

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAPITUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/13

Alii plura constituerunt principia, & diversitatem posuerunt corporum in temperamentis; ita Aristoteles duo principia constitutionis, tertium transmutationis, nempe materiam formam & privationem: Chemici ponunt Salem, Sulphur & Mercurium; quibus alii Phlegma & caput mortuum addiderunt, Pythagoras vero mira superstitione numeros complexus, eos eorumque harmonias pro principiis habuit. §. 31. Infinita autem statuit principia Anaxagoras, qui illa vocavit ὁμοιομερεῖας, quae instar materiae essent, sed jam specificata, & quarum causa efficiens esset mens omnia gubernans a. §. 32. Principia vero quaerenda sunt in ipsis corporibus, & ex eorum phaenomenis eruenda communibus; quare non prius principia cognoscentur omnia, quam cum historia observationum & virium, quae in corporibus sunt, absoluta erit: quoniam vero indies deteguntur observando plures pluresque a. De his omnibus videatur Volderus in Disput.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
