# Epitome elementorum physico-mathematicorum 134

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/134

Si massa corporea constat ex duobus Elementis junctis, quae contingat aliam massam ex duobus Elementis aequalibus compositam; potest vis attrahens massarum esse admodum diversa, pro diverso situ & figura Elementorum in massis, & pro vario situ massarum: eritque attractionis ingens etiam differentia quando massae inter se distant. §. 555. Si igitur plura Elementa massam componunt, pro diversa ipsorum structurâ & compositione diversis pollebunt viribus attractivis: neque erit aeque fortis attractio cum massa datae magnitudinis pluribus perforata sit poris, quam si omnino solida & non porosa fuisset. 86556. Quo massa quaedam porosior, –quo ejus Elementa suis superficiebus minus contingant alias, eo minoribus viribus attractivis donata erit. §. 557. Si duo corpora se attrahunt, & sese mutuo contingunt, nullus orietur ex Attractione motus, sed cohaerebunt, quantum viribus istis cohaerere possunt. §. 558. Hinc patet cohaesionem corporum esse admodum diversam, & pendere tum à magnitudine superficierum Elementorum juxta §. 552, tum à porositate & soliditate corporum, juxta §. 555, 556. admodum diversa, licet sit eadem Lex quae agat. §. 559.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
