# Epitome elementorum physico-mathematicorum 140

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/140

B. Si unus magnes polo sursum erecto quiescat, alterque ex Libra suspensus polum amicum priori obversum habeat, & ad varias demittatur distantias, diversis viribus ad se trahuntur magnetes, quae ponderari possunt ope ponderum alteri lanci impositorum; haec autem evincunt, attractiones esse majores, quo propius ad se ponuntur magnetes; sed non increscunt in quâdam altâ proportione, neque in ulla determinabili vel constanti ratione distantiarum: quo magnetes sunt fortiores, eo in majori distantia à se agunt; quo debiliores, eo in minori: C. Neque duorum magnetum ambo poli sese attrahunt iisdem viribus, sed magna inter utrosque intercedit differentia; qualis quoque observatur dum alia latera magnetum sibi obvertuntur. D. Si magnetes sibi obvertuntur polis oppositis repelluntur à se invicem; suntque vires repulsionis aliquando eo majores quo propius sibi mutuo sunt, aliquando repulsio est minor in parva distantia quam in majori; neque certa aut determinabilis proportio est inter vires & distantias, est tamen repulsio multo minor attractione, sed ad majorem distantiam magnetum à se fit conspicua, quam attractio: estque à diversis polis varia, uti plurimis experimentis novis comprobamus.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
