# Epitome elementorum physico-mathematicorum 143

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/143

In iisdem terrae locis mutatur haec declinatio singulis annis, & est mutatio fere aequalis 20 minutis, sed tamen est inaequalis; nam aliquando stat, aliquando retrogreditur, nunc in Europa versus occidentem fit, videturque intra aliquot secula integrum circuitum absolvere. N. Si acus rotatilis, fuerit sursum & deorsum mobilis supra 2 axes, & in aequilibrium reducta, tumque ad magnetem fricatur, praeponderat, qua parte affricta fuit; sique boream respiciet, ad horisontem est valde depressa. O Haec depressio est varia in diversis terrae locis, minor versus Aequatorem quam versus polos: mutatur quoque singulo anno in iisdem terris. Uti ex observationibus a. Philosoph. Transact. num. 148. vel in Actis Lips. bus Noellii & Feuillée a manifestum. 4. Ad ultimam classem pertinent sequentia. P. Lamella chalybea vel ferrea affricta magnetis polo evadit verus magnes, attrahitque aliud ferrum ad se: hinc ex pluribus lamellis junctis magnes fortis componitur. Q. Si lamellae tali affricetur alia lamella ferrea, imbuitur vi magnetica, veluti ab alio magnete: & Limatura ferri circumquaque affusa in series similes disponitur quam à magnete. Primaria haec tantum lunt, nimis operosum foret omnia memorare.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
