# Epitome elementorum physico-mathematicorum 144

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/144

Pendent autem actiones omnes à causa hactenus incognita, & malo confiteri ignorantiam, quam aliquod inconditum figmentum orbi obtrudere, id tuto ex innumeris captis experimentis cum magnete concludo. Effectus ejus à nullis effluviis corporeis exeuntibus ex magnete, vel ab ullo fluido ambiente externo premente pendere, nam 1. effluvia exeuntia ex magnete quidem repellere possunt corpora à magnete in quae incurrunt, non vero attrahere. 2. Neque efficere possunt ut major sit attractio quam repulsio. Cora. Journal des observations Physiques, vel in Actis Lips. anno 1715.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
