Latin
CAPITUM
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 15
Unproofread scanNot analysed yet
bimus scientiam: hinc Physica absque Mathesi nec excoli, nec tractari potest vel scientia est instar corporis sine anima, ut docuit Graeca antiquitas &eventus; postquam enim Galilaeus, Torricellius, aliique, Mathesin Physicae applicuerunt, maxima demum cepit incrementa. §. 34. Quare à neque aliae, neque plures admittendae erunt phaenomenorum causae, quam quae &verae sunt, &corporum phaenomenis explicandis sufficiunt; non quae verae aut sufficientes esse possent; quia indagamus ea, quae vere in Natura obtinent, non quae fingimus pro lubitu, aut sufficere judicamus. §. 35. Certo b tamen concludemus, effectuum naturalium ejusdem generis easdem esse causas; quum constans maneat idem rerum ordo, &Natura ubivis simplex, &sibi similis in operationibus inveniatur, nec rerum causis superfluis luxuriet. CAP. III. De Spatio. §. 36. Ci quis prima Philosophiae fundamenta positurus, &suas meditationes a. Newton principia Philos. lib. 3. pag. 357. b. Newton princip. Philosoph. lib. 3. pag. tiones inchoaturus, primo conciperet punctum mathematicum solum existens, tum praeter hoc aliud simile a priori dissitum, inter haec ambo puncta distantiam mere longam, &Spatium simplicissimum conciperet, quod capere posset lineam Mathematicam in utroque puncto terminatam.