Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 150
Unproofread scanNot analysed yet
Si ambo haec specula plana ponantur perpendicularia ad horisontem, &jungantur ad unum latus, separata maneant ad latus oppositum, ita ut linea conjunctionis sit ad horisontem perpendicularis, formabunt ambo plana angulum; si tùm inferior superficies ponatur in aqua, vel spiritu, vel oleo; hi liquores sua sponte adscendent intra speculi commisluram, ibi altius, ubi specula sibi propiora, ibi humilius, ubi specula â se remotiora; formabitur vero ab his liquoribus curva, quae accurate mensurata, deprehenditur esse hyperbola, cujus una asymptotos est superficies aquae, altera lnea contactus planorum. Si a hoc Experimentum instituatur cum Mercurio loco praecedentium liquorum, formabitur à E etiam hyperbola, sed quae situm priori oppositum habet. Si b ambo plana specula ita ponantur, ut forment planum inclinatum ad horisontem, &linea conjunctionis sit in parte superiori, pars, qua maxime à se distant, sit in parte inferiori, ut gutta aquae vel olei fuerit alicubi intervosita, haec adscendet sursum versus arctius spatium inter specula relictum; si autem hoc Experimentum instituatur cum Z, hit deicendet, &feretur versus spatium largius inter specula.