# Epitome elementorum physico-mathematicorum 150

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/150

Si ambo haec specula plana ponantur perpendicularia ad horisontem, & jungantur ad unum latus, separata maneant ad latus oppositum, ita ut linea conjunctionis sit ad horisontem perpendicularis, formabunt ambo plana angulum; si tùm inferior superficies ponatur in aqua, vel spiritu, vel oleo; hi liquores sua sponte adscendent intra speculi commisluram, ibi altius, ubi specula sibi propiora, ibi humilius, ubi specula â se remotiora; formabitur vero ab his liquoribus curva, quae accurate mensurata, deprehenditur esse hyperbola, cujus una asymptotos est superficies aquae, altera lnea contactus planorum. Si a hoc Experimentum instituatur cum Mercurio loco praecedentium liquorum, formabitur à E etiam hyperbola, sed quae situm priori oppositum habet. Si b ambo plana specula ita ponantur, ut forment planum inclinatum ad horisontem, & linea conjunctionis sit in parte superiori, pars, qua maxime à se distant, sit in parte inferiori, ut gutta aquae vel olei fuerit alicubi intervosita, haec adscendet sursum versus arctius spatium inter specula relictum; si autem hoc Experimentum instituatur cum Z, hit deicendet, & feretur versus spatium largius inter specula.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
