Latin
151
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 151
Unproofread scanNot analysed yet
Solvuntur Salia &Saccarum in aquis, quia partes falium plus attrahunt aquosas, quam hae se ipsas, irruunt igitur vi excitata in salinas, si motus fit major vi cohaesionis salinarum, excutiuntur particulae à reliqua massa, sive dissolvuntur, natantque per aquam undique dispersae. Si salia porosa sunt, aqua poros ingreditur, &interiores partes quoque excutit solvitque. 8. Si motus ex attractione oriundus in menstruis solventibus non possit superare cohaesionem corporum, haec manent intacta, hinc aqua non dissolvit plurima metalla, vitra, lapides &c. 9. Si vero menstruum fluidum habeat partes acutas, scindentes, pungentes penetrantes instar cureorum; tum poterit cohaesio plurimorum corporum tolli ab hoc menstruo attracto; sic fiunt foldtio Transact. loco citato. Jurin. in Philosoph. Experiment. ; Gravezande Hauksbec Philosoph. Institut. Physic.