# Epitome elementorum physico-mathematicorum 151

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/151

Solvuntur Salia & Saccarum in aquis, quia partes falium plus attrahunt aquosas, quam hae se ipsas, irruunt igitur vi excitata in salinas, si motus fit major vi cohaesionis salinarum, excutiuntur particulae à reliqua massa, sive dissolvuntur, natantque per aquam undique dispersae. Si salia porosa sunt, aqua poros ingreditur, & interiores partes quoque excutit solvitque. 8. Si motus ex attractione oriundus in menstruis solventibus non possit superare cohaesionem corporum, haec manent intacta, hinc aqua non dissolvit plurima metalla, vitra, lapides &c. 9. Si vero menstruum fluidum habeat partes acutas, scindentes, pungentes penetrantes instar cureorum; tum poterit cohaesio plurimorum corporum tolli ab hoc menstruo attracto; sic fiunt foldtio Transact. loco citato. Jurin. in Philosoph. Experiment.; Gravezande Hauksbec Philosoph. Institut. Physic.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
