Latin
153
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 153
Unproofread scanNot analysed yet
In Luce autem manifestissima attractio sive transeat per media diaphana sive supra acies aliorum corporum, uti pluribus evicerunt experimentis Maraldus, Newtonus, SGravezandius. §. 576. Repulsiones corporum tandem considerandae, quae magis mirabiles attractionibus, &forte pendent à tremulis vibrationibus corporum parva vi quoque attractrice donatorum, quare alia corpora, non haec, attingere possunt, quin repellantur, motu tamen non sensibili; nonnullae forte pendent ab effluviis avolantibus, removentibusque corpora in quae incurrunt, uti in num. 6. inferius. Vel forte pendent à dispositione tali partium, ut vis attractrix fit infinite parva. Videntur autem manifesto hae repulsiones 1. In Aquis &Oleis, quae non permixta sibi innatant; mixta se extricant. 2. In Mercurio &ferro, aut antimonio. 3. In a. Hauksbee Philosoph. Experim. 3. In Aqua cum fuligine sicca lampadum. 4. Alcohol praecipitatione factum à Sale Tartari, duo fluida dat non amplius miscenda, &manifesto separata à se5. Pulveres plurimi, imprimis resinarum, aliique misturam cum aqua respuunt. 6. Animalia nonnulla siccis pedibus supra Aquam incedunt, foveas manifestas imprimendo. 7. In Magnete vis ferrum repellens manifesta: uti &in duobus ferramentis magneti affrictis. CAP. XXII.