Latin
155
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 155
Unproofread scanNot analysed yet
Vel separata conjungimus interponendo corpus aliud fluidum vel semifluidum; quemadmodum evincunt corpora laevigatissimae superficiei per interpositionem fluidorum nonnullorum cohaerentia; tum lapides ope calcis praeparatae semifluidae cohaerentes. §. 580. Vel separata conjungimus transfigendo clavos per utraque corpora penetrantes, qui eo cohaesionem efficiunt fortiorem, quo clavi ipsi plus cohaereant &magis fuerint asperi hamatique: ita aqua concrescit in glaciem durissimam. §. 581. Tandem cohaerent corpora, quae naturali vi magnetica ad se trahuntur, quando sese contingunt. §. 582. His modis cognitis utitur natura ad cohaesionem corporum majorum efficiendam, forte plures alii modi incogniti adhucdum sunt, quos serior deteget aetas: unde tamen non potest concludi cohaesionem pendere ab unâ causâ generali, cum sic quatuor dantur diversae. §. 583. Sed inquiri potest, quomodo Elementa duo inter se cohaerent, quae massulam constituent, nam haec nec per clavos, nec per fluidum interpositum cohaerere possunt?