Latin
157
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 157
Unproofread scanNot analysed yet
587 &diversae crassitiei, juxta suas longitudines trahantur, cohaerebunt in ratione composita ex cohaesione materiae unius ad aliam, &crassitie umus ad aliam. §. 589. Ita cognosci possunt cohaesiones funium, chordarum, metallorum, lignorum, aliorumque corporum, in qualibet crassitie ex paucis tantum praemissis fundamentalibus experimentis, juxta methodum à Mariotto institutam. §. 590. Si corpora perfecte dura, oblonga, agantur viribus prementibus transversim; erunt vires cohaesionis duplo minores, quam si juxta longitudinem distracta fuissent: hanc normam Galilaeus &Marchettus posuerunt pro fundamento suarum demonstrationum. §. 591. Si vero corpora fuerint flexilia, uti sunt omnia corpora majora cognita, &agantur viribus prementibus transversim, erunt vires cohaesionis triplo minores, quam si juxta longitudinem distracta fuissent, uti experientia docuit Mariottum.