# Epitome elementorum physico-mathematicorum 157

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/157

587 & diversae crassitiei, juxta suas longitudines trahantur, cohaerebunt in ratione composita ex cohaesione materiae unius ad aliam, & crassitie umus ad aliam. §. 589. Ita cognosci possunt cohaesiones funium, chordarum, metallorum, lignorum, aliorumque corporum, in qualibet crassitie ex paucis tantum praemissis fundamentalibus experimentis, juxta methodum à Mariotto institutam. §. 590. Si corpora perfecte dura, oblonga, agantur viribus prementibus transversim; erunt vires cohaesionis duplo minores, quam si juxta longitudinem distracta fuissent: hanc normam Galilaeus & Marchettus posuerunt pro fundamento suarum demonstrationum. §. 591. Si vero corpora fuerint flexilia, uti sunt omnia corpora majora cognita, & agantur viribus prementibus transversim, erunt vires cohaesionis triplo minores, quam si juxta longitudinem distracta fuissent, uti experientia docuit Mariottum.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
