# Epitome elementorum physico-mathematicorum 158

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 158. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/158

Potestque haec cohaesio exponi per parabolicum concavum spatium, atque ex eodem determinari vis cohaesionis in quolibet puncto laterali corporis diffringendi, uti egregie demonstravit Leibnitsius. §. 592. Ex quo fundamento vires cohaesionis corporum longorum, diversae figurae, & variis viribus transversim, oblique, juxta longitudinem actorum, facili calculo erui possunt, si doctrina de vecte, tum alia quae in mathesi demonstrata sunt, huc transferantur. §. 593. Fatendum tamen quod corporum inaequalis cohaesio in diversis partibus, flexilitas varia eorum, ipsa tempestatis variatio, quamplurimum diversitatis adferunt, unde legibus Geometrice conditis aliquid semper concedendum erit. FINIS primae Partis.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
