# Epitome elementorum physico-mathematicorum 159

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, PARS SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/159

PARS SECUNDA. ELEMENTORUM PHYSICO MATHEMATICORUM. HYDROSTATICA. CAP. I. De Fluido in Genere. EDROSTATICA vocatur, Sciantiâ, in qua enaminantur generales proprietates, actiones & passiones omnium corporum Fluidorum. 5. 595. Fluidum vocamus, congeriam corpusculorum minimorum, quae singula seorsim sumta tam porva sunt, ut sensibus nostris non possint comprebendi; quaeque impressioni insensibiliter parvae cedunt, & cedendo facillime inter se moventur. §. 596. Solent Philosophi distinguere Fluidum, Humidum & Liquidum inter se. Liquidum vocant qui lem id, quod Fluidum est, sed quod sub aere acquirit superficiem horisonti parallelam; cum fluidum non semper hanc superficiem acquirat, veluti flamma, fumusque.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
