# Epitome elementorum physico-mathematicorum 16

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAPITUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/16

§. 37. Si duas dein conciperet lineas mathematicas, non in directum jacentes, sed parallelas, aut alio modo sitas, inter eas conciperet distantiam non simpliciter longam, ut in §. 35, sed planam, quod esset Spatium duarum dimensionum, & capere posset superficiem planam Mathematicam. § 38. Tandem si consideret duas superficies Mathematicas sibi oppositas & parallelas, non in directum jacentes, a se dissitas, inter eas conciperet distantiam a prioribus §. 35, 36, diversam, quodque est Spatium trium dimensionum. §. 39. In idea formati hujus spatii § 37, nihil praeter meram extensionem continetur. §. 40. Quae diversa est ab ipsis superficiebus §. 36, 37, primo conceptis, origine & naturâ, neque haec extensio §. 37 ad superficiem pertinet, veluti ad partem sui. §. 41. Spatium §. 38 parvum conceptum inter superficies, patitur tamen, ut concipiantur superficies continuo magis a se invicem recedere, idque in Infinitum, unde formatur idea Spatii Infiniti. §. 42. Quod Infinitum ita concipitur solummodo ut Infinitum potentiâ, non ut Infinitum actu, vel absolute; nam utcunque Spatium sic auctum concipitur semper superficies terminantes in conceptu manent, quae ulterius removeri semper concipi possunt. §. 43. Postquam tamen conceptum fuit spatium §.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
