# Epitome elementorum physico-mathematicorum 169

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, PARS SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/169

Latera ergo omnia vasis cubici prementur extrorsum viribus duplo majoribus, quam fundus, quare ex actione gravitatis fluidi oriri potest pressio triplo major, quam ex actione solâ gravitatis corporis firmi oborta fuisset. §. 628. Ex hac pressione laterali ergo sequitur, quod Fluidum in vase collectum habeatur, cujus fundus horisonti parallelus, neque omnes columnae ejusdem longitudinis fuerint, longiores columnas delapsuras supra breviores, donec omnes columnae aequalem habuerint longitudinem & pressiones laterales omnes fuerint aequales. §. 629. Superficies ergo fluidi manentis in quiete erit parallela horisonti, & sphaerica a vel spaeroidea, cujus centrum est idem cum centro Terrae. §. 630. Quotiescunque Flu di superficies est horisonti parallela, dicitur esse ad Libellam. a. Archimedes de Insid. humido lib. 1. §. 2. §. 631. Si dantur duo vasa ope intermedii tubi inter se communicantia, & fluidum infundatur uni vasi, fluet per tubum intermedium in vas alterum: se disponet ad libellam in vase utroque; neque refert, an vasa aeque magna, vel inter se diversa fuerint. §. 632.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
