# Epitome elementorum physico-mathematicorum 17

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAPITUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/17

42, & omnes terminantes superficies tolluntur, videtur in conceptu manere idem spatium extensum, sed quod sic in initio longe obscurius concipitur quam ante, quippe quod solo intellectu nunc concipiendum; nam nihil amplius fere habet, quod in Extensionibus sensuum ope cognoscimus, quia superficies jam absunt a Spatio, hae vero adhaerentes extensionibus semper in nostros sensus incurrunt; dumque iis concipiendis sumus assueti, ubicunque extensio est; jam iis deletis pristina idea extensionis quasi delenda, & nova extensionis Spatii formanda, quod & obscuritatem & difficultatem secum ferre videtur in initio ob novitatem.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
