Latin
PARS SECUNDA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 172
Unproofread scanNot analysed yet
De Undis. §. 638. vridimus in propositione Archimedea §. 629 Fluidi quiescentis gravis superficiem esse horisonti parallelam, &proin constituere superficiem laevigatissimam, turbetur autem haec superficies, ita ut elevetur ejus pars quaedam, vel columna cylindrica supra vicinas partes, sibique committatur, tum undiquaque partes ex hac elevata columna defluunt motu accelerato, &descendunt infra libellam vicini fluidi, quod tantundem elevatur undiquaque circa delapsam columnam quantum vi delapsae columnae potuit. Ita aqua in multos discedit orbes, &fit primum angustissimus, deinde latior ac deinde alii majores, qui à columna prima tanquam à centro suo semper ulterius recedunt concentrici. §. 639 Vocantur hi orbes sive elevationes &depressiones Fluidi UNDAE. §. 64. . Latitudo undae vocatur crassities interjecta fluidi elevati inter duas depressiones, mensurata ad superficiem depressionum in recta linea à columna prima ducta. §. 641.